

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 9: Versus 14
Quid ergo.Quia sine merito hunc elegit, hunc reprobavit, dicetur iniquus Deus? Non quia hunc per misericordiam elegit, illum per justitiam reprobavit. In quo neutro est iniquitas; hunc per misericordiam, quia ita dicit Moyses; hunc per justitiam, quia ita dicit Scriptura inducens Deum loquentem Pharaoni.Absit.Constat quod nullus liberatur, nisi gratuita misericordia; nullus damnatur, nisi aequissima justitia. Sed cur potius hunc quam hunc liberet; scrutetur qui potest tam profundum judicium, verumtamen caveat praecipitium.